ROSAE purgatae

ROSAE purgatae
ROSAE purgatae
apud Spartian. in Aelio Vero, c. 5. Iam illa frequentantur a nonnullis, quod et accubationes ac mensas de rosis ac tilits fecerit. et quidem purgatis: sic dicebantur, quibus demptem erat album; quod ea pars minime tenera sit ac delicata. Ita enim idem paulo supra, eod. c. Lectum —— secerat minuto reticulo inclusum, eumque foliis rosae, quibus demptum erat album, replebat, iacensque —— velamine deliliisfactô setegebat, unctus odoribus Persicis. Quod autem hic de Mensis ait, sic intelligendum, uti cum Trebellius de Gallieno ait, c 16. Veris tempore cubicula de rosis fecit, h. e. cubicula rosis stravit. Itaque Verus mensas de rosis fecit, h. e. rosas in mensam sparsit et mensam rosis stravit ac operuit ita, ut tota de rosis facta videretur. Ovid. l. 5. Fast. v. 335.
Tempora sutilibus cinguntur tota coronis,
Et latet iniecta splendida mensa rosa.
Salmas. ad Spartian. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ROSA — I. ROSA in delitiis Veterum. Unde de Verre Cicer. Oration. 10. in lectica pulvinus erat pellucidus, Melitensi rosâ fartus: ipse autem coronam babebat, unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimô linô minutis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”